- NEBILAS
- NEBILASapud Beniaminem Itinerar. Sichemest. Sic enim is Nebilas et Sichem, oppid. Samariae olim celebre, alias Sichar quoque, quod a Samaria distabat, duo milliaria, seu duas leucas, ut Arias Montanus, apud Beniaminem Tudelensem vertit. Atque ita quidem sensit olim Hieronym. qui proin Ioh. c. 4. v. 5. pro Sichar legi voluit Sichem. Vide eum m Epitaph. Paule Matris. Idem tamen Vir summus alibi utramque appellationem agnoscit adeoque ceunomina diversorum locorum, Sichem et Sichar, recenset, de Locis Hebr. l. 10. secutus in eo, ut fere in tot illo libello, Eusebium, cuius verba, ex versione Hieronymi, ista sunt: Sichem (liber vetus MS. Biblioth. Reg. Gall. Συχὲμ habet) et Salem quae Latine et Graece Sicima vocata est, civitas Iacob nunc deserta est. Ostenditur autem locus in suburbano Neaploeos, iuxta sepulchrum Ioseph. quam subvertit Abimelch, et seminavit in ea salem; sicut in libor Iudicum scriptum est. Postea vero instaurata est a Hieroboam, ut Tegnorum narrat historia: et sita est in sinibus tribus Ephraim. Sed et fil. Emmor appelabatur Sichem, a quo et locus nomen acceperat. Fuit autem et altera Sichem, in monte Ephraim, civitas fugitivorum. Haec de Sichem: sequitur de Sichar, Euseb. Σύχαρ (Ita quoque in accuratiss. Chrysostomi editione et apud Arabem Paraphrastem) πρὸ τῆς Νέας πόλεως, πλησίον τοῦ χωρίου κτλ. ex versione Hieronymi, Sichar, ante Neapolim, iuxta agrum quem dedit Iacob filio suo Ioseph in quo Dominus noster atque Salvator secundum Euangeliums Iohannis, Samaritanae mulieri ad puteum loquitur: ubi nunc Ecclesia fabricata est. Unde videmus tam Euseb. quam Hieronymum et Sichem et Sichar collcocare ad Neapolim: at qui posterius seripserunt, ipsam Nacpolim dixerunt esse Sichem, inter quos Beniamin laudatus, cuius Nebilas est ipsissimum nomen Neapolis, sed depravatum, ut sexcenta apud Syros et Arabes quibus sollemne est literam p. in b. vertere, Casaubon. Exerc. XIII. Num. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.